monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > csg48.203 > sluMscr.Dresd.App.1092.245 > Psalmi, 75 > Ieremias, 49 > 28 > bnfGrec107.255 > cb125.133r > sectio 21 > Psalmi, 77 > bculMs.403.80r > Psalmi, 72 > N > sluMscr.Dresd.App.1092.248 > 8 > sectio 8 > sluMscr.Dresd.A.145.b.64 > Isaias, 22 > bnfGrec107.781 > Psalmi, 89 > bavPal.lat.1663.248 > sectio 4 > 16 > sectio 18 > bculMs.403.76v > sectio 16 > sectio > sluMscr.Dresd.App.1092.239 > G
Isidorus, Differentiae, 1, De littera F <<<     >>> De littera H

De littera G SHOW APPARATUS

264 Inter Grates et gratias. Grates Deo aguntur, gratiae vero hominibus, quoniam referri possunt. Idcirco optime Deo convenit, quod relationem significat ad latriam.
265 Inter Gaudium et laetitiam. Stoici sic distinguunt: gaudium quippe esse aiunt elationem animi, in his quae digna sunt exsultantis, laetitiam vero effrenatam animi elationem, quae modum nesciat; et in his quoque quae vitio sunt mista laetetur. Unde et Scriptura: Non est gaudium impiis, dicit Dominus.
266 Inter Gravitatem et gravitudinem. Gravitas ex pondere animi, et ex sententia constat, gravitudo autem corporis est. Inter Grave et gravidum. Grave de natura dicitur; gravidum de accidenti fecunditate, ut arbor gravida pomis.
267 Inter Garrire et loqui. Loquitur qui recte et temperanter dicit; garrit qui aut multa verba dicit, aut sordide loquitur.
268 Inter Gerere et ferre. Gerimus nostra, et veluti natura aliqua, quae in nobis sunt, ferimus vero imposita nobis, veluti onus. Sed Virgilius permiste utitur (I Aeneid.): Fidus quae tela gerebat Achates. Gerebat pro ferre posuit.
269 Inter Gravatur et ingravatur Ingravatur pondere alieno, gravatur suo.
270 Inter Gentem et gentes, et genus. Gens nationis est, ut Graeciae, Assyriae. Hinc et gentilitas dicitur. Gentes autem familiae, ut Iuliae, Claudiae. Genus vero ad qualitatem refertur, ut pecoris, pomi.
271 Inter Graecum, Graecanicum, et Graecense. Graecus homo dicitur; Graecanica res; Graecense, quale in Graecia solet fieri.
272 Inter Gallum et Gallicum, et Gallicanum. Gallum in Gallia natum, Gallicum ex Gallia latum, Gallicanum, quod aliquid ex Gallia affert.
273 Inter Germanam et sororem. Soror enim ab eodem germine, non ab eodem utero; germana vero ex utriusque manans germine.
274 Inter Genitorem et patrem. Genitor naturae vocabulum est, sive originis; nam pater dignitatis et honoris nomen est. Unde et sanctos viros ac seniores patres dicimus. Genitores vero nostri a quibus nati sumus.
275 Inter Generat et parturit. Generare masculos dicimus, parturire feminas. Ut puta: Ille generavit, illa parturiit.
276 Inter Gubernatorem et nautam. Quod omnis gubernator, nauta esse potest, omnis nauta gubernator esse non potest.
277 Inter Grande et maximum. Grande ad corpus pertinet, maximum ad animum.